Direkt zum Inhalt

Dritte archilochische Strophe

Archilochius maior und katalektischer jambischer Trimeter

67.3 Christophe de Longueil*

Longolii o utinam potuisset lingua docta tantum

apud rapacem Mortem acresque Parcas,

quantum olim valuit dicendo, voce dum diserta

Romae catervas flecteret stupentes:

Viveret incolumis nec funere concidisset atro,

dignus perenni temporum recursu.

Sed vivit neque morte ulla extinguetur arce tectus

famae micantis nominisque magni.

Aere perennius exegit monimentumad astra late

laus cuius ingens et loquax volavit –,

quod non annorum series nec flatus impotentis

Austri nec imbres diruent edaces.

Sidera dum caelo haerebunt ac Ursa obibit axem

cursuque tardo per polum meabit,

Longolio Hesperii quique ortum solis intuentur

omnes vicissim gloriam vovebunt.

Hic igitur procul, hinc procul absint neniae sepulchri

luctusque turpes, quos anus refundunt.