7.2 Bàrtolo da Sassoferrato* Umquam si poterunt perire leges, cum ipsis, Barthole, legibus peribis. Ast si harum steterit perenne nomen, non est, quod timeas mori perennis.
7.1 Bàrtolo da Sassoferrato Hic est Bartholus ille, iuris ingens lux et commodus explicator, hic est, quem Mors ante diem abstulit maligna. Heu Mors invida et aevo iniqua nostro, quae leges iterum iacere cogis.
3.1 Johannes Duns Scotus Quod nulli umquam hominum accidit, viator, hic Scotus iaceo semel sepultus et bis mortuus: omnibus sophistis argutus magis atque captiosus.