Direkt zum Inhalt

Hendekasyllabus (phaläkisch)

33.1 Leon Battista Alberti

Albertus iacet hic Leo, leonem
quem Florentia iure nuncupavit,
quod princeps fuit eruditionum,
princeps ut leo solus est ferarum.

27.2 Johannes Argyropulos*

Hac Argyropyli teguntur urna

ambusti cineres et ossa tantum,

in qua nec cineres nec ossa tandem

aetas inveniet, sed ampla numquam

fama destituet locum sepulti.

Quae per docta hominum volabit ora

totumque afficiet stupore mundum,

donec Graecia Turcicos triumphos

indigno stomacho feret coquetque.

25.2 Georgios Trapezuntios*

Cum nomen tumulus meum loquatur,

qui sim vel fuerim vel hic sepultus

dormiam an vigilem, rogare noli

et turbare meam, precor, quietem.

Nam cur ingenii tot illa nostri

tibi, inquam, monumenta publicavi,

quam nunc ne fieres mihi molestus

atque me melius mea inde nosces?

Nam vita incolumi, valens vidensque

amisi omne penum mei cerebri

insectando malum Platona. Sed tu,

in crucem, qui iterum facis, Platoni

ut miser male vapulem, ito, abito!

25.1 Georgios Trapezuntios

Hac urna Trapezuntii quiescunt

Georgii ossa, parum deis amici,

quod acri et nimium procaci lingua

Platonem superis parem petivit.

46.1 Pandolfo Collenuccio

Ignoscit Collenucio tyrannus,

mox illum necat. O scelus nefandum

vincens saevitiam Neronianam!

17.1 Francesco Filelfo

Numquid sat tibi non fuit, Philelphe,

linguae gloria nobilis Latinae?

Ni Graecas quoque pervagatus urbes

dignus coniuge nuptiisque Graecis

ferres Timothei novum triumphum?

Cui, dum una super ille dictione

tecum pignore certat atque barbam

abradi sibi ferre pollicetur

victus aut positam pecuniam abs te

victor auferat, abnegasti eadem

barbam posse pecunia obtinere

victor atque novacula expedita

barbam illius habere maluisti.

Iam nunc non Italae, Philelphe, sed sis

Graecae gloria nobilis palaestrae.

36.3 Ermolao Barbaro*

hoc sub saxo aliquem ratus sepultum
Gallum, Teutonicum, Scotum vel Anglum,
gentes, quas modo barbaras vocamus?
Erras. Barbarus Hermolaus ille,
ille barbarus, utriusque linguae
venus, delitiae, lepor, voluptas.
Quo nemo melius tenebat omnes
germanae numeros locutionis,
hoc sub marmore nunc cinis recumbit.
At non mortuus. Immo mortis ipso
victurus scelere usque et usque et usque,
rumpatur Venetus licet senatus.
At si te novitas moratur huius
vocabli, ratione scito factum,
qua suos domini solent Quirites
insignire duces, ut Africanos,
Cimbros, Pannonicos Isauricosque ,
victarum puta gentium tropaeis.
Sic et barbarie per hunc Latinis
pulsa finibus et iugum subacta
iure Barbarus optimo vocatur.

18.2 Niccolò Perotti*

Cornu nobile copiae Perotti

non quale Oleniae puer capellae

sanxit Iuppiter, intulit caelo

aut quale Herculea manu revulsum,

Aetoli fluvii perenne vulnus,

thymo et baccare Naiades replerunt.

At doctum variumque multiplexque

et cunctis opibus cupediisque,

quas Musae Oenotrides amant, refertum.

Hic ille est liber, ille Martialis

interpres, Latiae illa lingua linguae,

cornu nobile copiae Perotti.

18.1 Niccolò Perotti

In villa Fugicura obit Perottus.

O villam nimis et nimis beatam,

quae viventis heri levare curas

posset, nunc cineres tenet sepulti.

O villam domino beatiorem,

cui curas moriens reliquit omnes.

6.2 Giovanni Boccaccio

Si quaeram cineres tuos, Bocaci:

hic iacent; si animam: petivit astra;

si, qua gloria sit tuis libellis

maior: non ego Lydiusve linguae

cultor patriae et aemulus Latinae,

sed iudex erit aut iocis Cupido

aut gaudens facili Venus loquela

aut, quem dicere malo, totus orbis,

cui vivunt Veneres Cupidinesque.

Quibus cultior est tuus libellus,

elegantior omnibus libellis.