Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

11.2 Ambrogio Traversari

Viximus ambrosia, sed enim concessimus Orco.

Nunc iterum caelo redditur ambrosia.

11.1 Ambrogio Traversari

Attica mella sapis, redoles quoque nectar ubique

tu, qui divino numine nomen habes.

Quod nisi dulce canis referens mysteria divum,

dulcius hoc certe est nectare et ambrosia.

3.2 Johannes Duns Scotus*

Quaecumque humani fuerant iurisque sacrati,

in dubium veniunt cuncta vocante Scoto.

Quid? Quod et in dubium illius sit vita vocata

Morte illum simili ludificante stropha?

Cum non ante virum vita iugularit adempta,

quam vivus tumulo conditus ille foret.

1.3 Albertus Magnus*

Quantum erat, hoc quondam cognomen, Magne, tulisse,

cum solide doctus nullus in orbe foret?

Esto: Vetustatis factum laudatque probatque

et tibi posteritas sancit habetque ratum.

1.2 Albertus Magnus

Natura has violas, Ratio haec tibi lilia passim

ad tumulum spargunt, Teutone magne, tuum.

Purpureis quarum tribulos avellis ab hortis

et pulchris violis lilia mista seris

aviaque abstrusae pandis penetralia causae.

Vere igitur ‚Magni‘ nomine dignus eras.

1.1 Albertus Magnus

Magna parens altrixque virum, Germania, alumni

incedit merito laude superba sui.

Naturae ac rerum vires causasque latentes

hoc nemo nobis doctius explicuit.

Magnus‘ ob egregias fecundi pectoris artes

dictus es, at Iovii nunc ope maior eris.