Direkt zum Inhalt

Epode

56.2 Girolamo Donà*

Plus quam Roma suo Gallis defensa Camillo,

hostem semel quem fecerat,

Donati meritis nullo non tempore summis

semperque civis optimi

illaque non unis erepta potentibus armis

regina debet Adriae.

Atque illo uberius, patriae quod commoda spectans,

sprevit paratam gloriam,

quam raro ingenio multam cumularat Apollo,

sed patriae donatus est.

19.4 Bartolomeo Sacchi (Platina)*

Dum res pontificum strueret, prope fractus ab alto

collapsus est fastigio.

Romulus auspicio est quia sacrae conditor urbis

nec non Remus periculo.

42.2 Girolamo Savonarola*

Dicere me prohibet pietas, Hieronyme, quicquam,

tuo quod olim nomini

officiat. Vetat ast eadem me dicere passum

te praeter aequum talia.

Illud nemo negat, vel Momo durior, esse

quae scripseris piissima.

Quae dum compono, tibi, nescio, num ne dolere

vel gratulari debeam.

10.1 Poggio Bracciolini

Olim Pierides, olim Florentia mater

vivente risit Pogio.

Nunc tumulum hunc adit et donum pro carmine flores

fert proque risu lacrimas.

Quae nisi pro vera sat sint pietate, rogabit,

Arnus ministret ut suas.

6.3 Giovanni Boccaccio*

Inter Avernales animam dum cogeret umbras

Cyllenius Bocacii,

„Ergo“, ait, „haec nostri spes est praeclara laboris

vestraeque gratitudinis?

Antea qui nulla vixistis lege dirempti

mixti nothi cum gnesiis,

in certam primus stirpem classesque redegi.

Secans minorum gentium

maiorumque tribus, ut sit cognoscere promptum

suos cuique posteros.“

„Immo“, ait ille, „arcte dum nos facis ipse sedere

totamque farcis curiam

patribus, astra tibi quis te magis invidet ipso?

Nam plena sunt subsellia.“

9.2 Leonardo Bruni*

Si quis bene umquam meritus est de litteris,

is Leonardus erit.

Qui fluctuantes litteras Pelasgicas

exilioque vagas

iamiam futuras – scilicet Byzantii

sceptra premente Deo

late excitatis barbaris – Quiritium

primus ad arva vocans

septena duxit urbis ad palatia.

Unde statim Italiam

missis per omnem plurimis coloniis

tam bene nunc habitant,

solo ut nequirent in patrio opulentius.

Proin, Leonarde, tuo

fruere merito, gens Latina litteras

dum colat Argolicas.