Iactent perpetuam quod vates carmine vitam,
hanc quoque pro arbitrio dent adimantque suo,
Mortem irritarat, veteres ut acerba poetas
temporis aeternas mergeret in tenebras
seque tuebatur, donec Crinitus et illos
temporis et Mortis tolleret e manibus.
„Qualemcumque vicem, quamvis sim victa, rependam“,
Mors ait, „et certe tu mihi, stulte, lues.“
Tune magis stulta es, quae illum evertere…