Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

38.7 Angelo Poliziano*

Hoc tumulo Charites, Lepor et bona Suada iocique
et Musae et Phoebus, plectra chelysque iacent.
Cuncta obiere simul (neque enim sunt visa deinceps
nec viguit fulvis laurus, ut ante, comis),
verus ut ille pudor Graium columenque Latinum
Angelus arguta desiit in cithara.

Nam fuit haec – miserum! – saevae culpa altera Parcae

cantantis filum praesecuisse viri.

Ah, saevum potuit qua flectere corda ferarum,

non potuit duram flectere voce deam.

38.6 Angelo Poliziano*

Ante, tuo quam te nossem de pectore, non te,

aiebam, decuit, Politiane, mori.

Sive mori decuit, sed non decuisse fatebor,

ah, sic, ah, iuvenem, Politiane, mori.

At divina semel novi dum pectora, dixi

nec iuvenem nec iam, Politiane, mori.

38.5 Angelo Poliziano*

Quis Lycias sortes? Quis Pythiae carmina vatis?

Transmissos Deli quis neget huc tripodas?

Quippe hic assidue Phoebus Musaeque parentant

et caros lacrimis saepe lavant cineres.

Quin si fata velint, tegerentur numina, sub qua

Angelus obdormit Politianus, humo.

38.4 Angelo Poliziano

Politianus in hoc tumulo iacet Angelus, unum

qui caput et linguas – res nova! – tres habuit.

38.3 Angelo Poliziano

Duceret extincto cum Mors Laurente triumphum

laetaque pullatis inveheretur equis,

respicit insano ferientem pollice chordas

viscera singultu concutiente virum.

Mirata est tenuitque iugum. Furit ipse pioque

Laurentem cunctos flagitat ore deos.

Miscebat precibus lacrimas lacrimisque dolorem.

Verba ministrabat liberiora dolor.

Risit et antiquae non immemor illa querelae,

Orphi Tartareae cum patuere viae.

„Hic etiam infernas tentat rescindere leges

fertque suas“, dixit, „in mea iura manus.“

Protinus et flentem percussit dura poetam

rupit et in medio pectora docta sono.

Heus, sic tu raptus, sic te mala fata tulerunt,

arbiter Ausoniae, Politiane, lyrae!

36.1 Ermolao Barbaro

Barbariem Hermoleos Latio qui depulit omnem

Barbarus hic situs est, utraque lingua gemit.

Urbs Venetum vitam, mortem dedit inclita Roma,

non potuit nasci nobiliusve mori.

34.3 Lorenzo de' Medici*

De te nil dicam. Sed enim si dixero, quantum est

vel te diis genitum vel genuisse deos?

Vatibus Ausoniis mandatum hoc muneris esto.

Carpere nam laudes est violare tuas.

32.2 Rudolf Agricola*

Qui putat ingeniis patriam conferre, Rodulphum

Agricolam Latii dixerit esse soli.

Aut extra Italiam nasci minus esse beatum,

hunc ipsum Frisium, qui putat, esse sciat.

32.1 Rudolf Agricola

Invida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum

Agricolam Frisii spemque decusque soli.

Scilicet hoc uno meruit Germania, quicquid

laudis habet Latium, Graecia quicquid habet.

30.2 Markos Musuros*

Arma Pelasgiacas quaterent dum Turcica terras

inveherent culto barbariemque solo:

Quid facerent Musae? Fugere Helicone relicto

Phocin et Ascraeum deseruere nemus.

Regna Latina petunt et erat Musurus in illis.

Hospitio utuntur hospitis ante sui,

nunc etiam bustum grata pietate sepulti

officii quavis sedulitate colunt.

Thespiacas frondes circum et Permessida laurum

et sacro spargunt ex Helicone thymum,

Castalias lymphas aliae et „Cape munera“, dicunt,

Musure, Aonii factus Apollo chori!“