Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

48.1 Marcantonio Sabellico (Coccio)

Quem non res hominum, non omnis ceperat aetas,

scribentem capit haec Coccion urna brevis.

21.1 Domizio Calderini

Hunc Domiti siccis tumulum qui transit ocellis,

vel Phoebi ignarus vel male gratus homo est.

Intulit hic vatum caecis pia lumina chartis,

obstrusum ad Musas hic patefecit iter.

Hunc Verona tulit, docti patria illa Catulli,

huic letum atque urnam Roma dedit iuveni.

19.3 Bartolomeo Sacchi (Platina)

Qui res pontificum sacras et gesta piorum

quique ducum vitas nobile fecit opus

quique modum docuit, quo laudet honesta voluptas

et quo ne iuvenes torqueat acer amor

pluraque, quae longum est properans censere, viator

omnia sidereae pignora mentis erant.

Vivit adhuc Platina et quamquam concesserit Orco:

Nil tamen in vatem Parca severa potest.

19.2 Bartolomeo Sacchi (Platina)*

Ingenia et mores vitasque obitusque notasse

pontificum, argutae lex fuit historiae.

Tu tamen hinc lautae tractas pulmenta culinae.

Hoc, Platina, est ipsos pascere pontifices.

17.2 Francesco Filelfo*

Lis super accentus Graeci ratione Filelfum

Timotheumque inter – Graeculus ille fuit –

orta est. Dissidium placet hoc sopire periclo:

Graeculus aes, barbam victor ut ille ferat.

Dii bene, Romanus superavit et ille coactus

e pacti barbam tradere lege fuit.

Exultas spolio Graecaque uxore superbis

Non est ingenio laus minor ista tuo.

44.2 Galeotto Marzio*

Et galeae et Martis tibi fecit nomina mater,
illa novis facibus trita dolisque Venus,
ne, si te Mavors rescisset Apolline cretum,
vim tibi vel matri saevus, ut est, faceret.
Proinde nec est mirum, si vincis utraque palaestra
estque tibi nivei copia tanta salis,
quem voluit mater tinctum sua olente saliva
et pater ornatum munere uterque suo.

42.1 Girolamo Savonarola

Dum fera flamma tuos, Hieronyme, pascitur artus,

Religio sanctas dilaniata comas

flevit et „O“, dixit, „crudeles, parcite, flammae,

parcite, sunt isto viscera nostra rogo!“

40.3 Giulio Pomponio Leto*

Effert, Pomponi, dum te Romana iuventus

et fovet in gremio Roma beata suo,

fama est invidiam summorum adeoque deorum

hunc tumulum, hos gerulos conciliasse tibi.

Sed tamen hoc summi tibi debebatur honoris,

ut tua mors superis invidiosa foret.

40.2 Giulio Pomponio Leto*

Hic iacet exigua Laetus Pomponius urna,

cuius honor merito pulsat utrumque polum.
Laetus erat Romae vates sublimis et idem
rhetor, nunc campis laetior Elysiis.

40.1 Giulio Pomponio Leto

Pomponi, tibi pro tumulo sit laurea silva,
ossa maris rores myrteaque umbra  tegant
teque tegant artusque tuos violaeque rosaeque,
ver habeat, Zephyros spiret et ipse cinis.
Stillet et ipse cinis, quas et Parnasus et antra
Thespia et ipsa suas Ascra ministrat aquas.