Qui paucos habeas pares, Erasme,
multorum invidiam feras necesse est.
Istos quod logodaedalos ab urbe –
unos prae reliquis – in immerentis
manes sic videam stili cruentam
stringentes aciem, perinde tamquam
stuprasses Charitum novem sorores –
indignum patria eruditione et
asserto titulo Elegantiarum.
Causam scire velim, quid urat illos
et quid tantopere tumultuentur.
Sed quid dissimulo? Sat aestus illam
prodit fervidus et malignus. Ille est,
ille, inquam, est Ciceronianus, ille,
uno qui Cicerone stare recte
Latinam negat elocutionem
et damnat stolidi laboris omnes,
qui superstitione non ferenda
uno non nisi Tullio loquuntur.
Haec illa est Helene, viri elegantes,
armis quae Latium per universum
vindicanda videtur in Batavum –
umbram scilicet atque inane nomen;
tamquam quo genito Alemannis ora est
vano ridicule soluta partu.
At si tam modicas ob has labruscas
perit vinea tota, o urbs Quirini,
scribemus titulo hoc tibi columnam:
Quae quondam meritos suo fovebas
ornabasque viros honore, laudum
iactura es modo facta publicarum.