Direkt zum Inhalt

Hendiadyoin

45.2 Elisio Calenzio

Si tibi sit felix et faustum iter,

qui sim, discito paucis, sodes:

Hic ego vates iaceo Calentius,

somno, sapiens, gravi,

donec me tubicen aetheris excitet

vocans ad pias superum sedes.

Legistin? Amabo: Dic abiens: „Vale“.

43.4 Marsilio Ficino*

Hic situs est, magni sacrum qui dogma Platonis,

Marsilius, patriae tradidit et Latio.

Exuvias tellus, caelestes spiritus oras,

diva sed et terram fama polumque tenet.

19.3 Bartolomeo Sacchi (Platina)

Qui res pontificum sacras et gesta piorum

quique ducum vitas nobile fecit opus

quique modum docuit, quo laudet honesta voluptas

et quo ne iuvenes torqueat acer amor

pluraque, quae longum est properans censere, viator

omnia sidereae pignora mentis erant.

Vivit adhuc Platina et quamquam concesserit Orco:

Nil tamen in vatem Parca severa potest.

40.3 Giulio Pomponio Leto*

Effert, Pomponi, dum te Romana iuventus

et fovet in gremio Roma beata suo,

fama est invidiam summorum adeoque deorum

hunc tumulum, hos gerulos conciliasse tibi.

Sed tamen hoc summi tibi debebatur honoris,

ut tua mors superis invidiosa foret.

38.2 Angelo Poliziano*

Siren relicto Daunio

quaerebat, ubi consisteret,

diuque vagula devolans

accessit amnem lassula

Arni fluentis leniter.

Et commorata satis iter

parabat inceptum sequi.

Sed ecce! Dum vaga subvolat,

audit repente rem novam

novosque numeros et nova

carmina canentis Angeli.

Itaque statim in labra convolat

dulci lepore perlita.

„Et“, inquit, „hic libet agere,

hic, hic morabor sedulo,

ubi Gratia, Decor et Venus

tam blanditer simul canunt

carmenque fundunt aureum.

Tu nunc valebis, Daunie.

38.1 Angelo Poliziano

Hic, hic, viator, paululum gradum siste,

vatem potentis spiritus vides clarum,

qui mente promptus acri et arduum spirans

ac summa quaeque et alta consequi suetus.

Is ille ego Angelus Politianus sum.

Fovit benigno me sinu Flora et illic

in fata cessi, Parthenopeios reges

cum Gallica arma irruerent minabunda.

Tu vale et hoc sis meriti memor nostri.

28.4 Michael Marullus Tarchaniota*

Cur adeo fluctus contra conaris? In undis

oppetiisse horres cur, Helicone  satus?

Igneus ut gelido vigor extinguatur in amne,

forte times? Atqui, saepe fit ignis aqua.

„Non hoc“, inquis, „habet male me. Quod miles et acer

sim, doleo. Sub aquis militem obire pudet.“

Ah! Ne indigneris, miles licet impiger, astra

hac pervulgata fortibus ire via.

Hac pius Aeneas et bello magnus et armis,

hac Romae fertur Romulus isse pater.

Sfortia summus honos belli invictusque Robertus,

hac, qua tu, ad superos transiliere polos.

Debentur caelo fortes. Caelo ignis et aer

undaque supposita est. Infima terra tenet.

Scandenti a terra ad caelum stat limes in undis

primus. Age, hac caelum scandeMarulle, via!

18.2 Niccolò Perotti*

Cornu nobile copiae Perotti

non quale Oleniae puer capellae

sanxit Iuppiter, intulit caelo

aut quale Herculea manu revulsum,

Aetoli fluvii perenne vulnus,

thymo et baccare Naiades replerunt.

At doctum variumque multiplexque

et cunctis opibus cupediisque,

quas Musae Oenotrides amant, refertum.

Hic ille est liber, ille Martialis

interpres, Latiae illa lingua linguae,

cornu nobile copiae Perotti.

4.2 Dante Alighieri

Exigua tumuli, Danthes, hic forte iacebas

squalenti nulli cognite paene situ.

At nunc marmoreo subnixus conderis arcu,

omnibus et cultu splendidiore nites.

Nimirum Bembus Musis incensus Etruscis

hoc tibi, quem imprimis hae coluere, dedit.