Hendekasyllabus (phaläkisch)
Nempe vulgo etiam innubae puellae
zonam proiiciunt moraeque multant
casu praecipiti talassionem
et tu tam veteris tenax pudoris,
te pro virgine adhuc geris? Tuumque
times dicere Caelium, Minerva?
Sed, stulta, ut dubites: Quis oris illam,
quis illam ingenii, quis artiumque
illam tam ubere copiam fluore
ex te, matre dea, neget profectam?
Quare si sapis, asseras, Minerva,
ne caelo genitum parente nymphae
terrestres sibi vindicent libenter.
Non est, crede mihi, tibi pudendus.
Quisquis Castalidum colit vireta
mente vel vigili petit serenas
domos caelicolum vicesque rerum
naturae et penetrat vias latentes
vel putat faciles deos habere
virtutis propriae favore fretus
te, Caeli, aspiciat tuumque fatum.
Quo nil deterius dedere terris
crudeles nimium tibi sorores:
Tu, qui pulveris – heu modum! – Sibyllae
– aequo lumine, heu fata si viderent! –
explere aut Pyliae dies senectae
debebas, Lachesi iubente dira
– pro scelus! – raperis gradu citato.
Exemplo hoc igitur docemur omnes,
quam constent fragili loco, perenne
quae nos credidimus manere in aevum.
Ito, inquam, ito nec obstrepas, viator,
qui vertigine tam gravi laboro,
quod nullam capio hactenus quietem,
lustra hic cum iaceam novena et ultra.
Sic me excarnificat sua imbibenda
phrasi Tullius: Absque qua tueri
vitam posse meos negant labores.
Sed qui nuper adest Erasmus istinc,
dicit non opus et monet quiescam.
Illas proinde molestias molestas
longum omnes iubeo valere. Sed tu
nunc, o somne, veni, veni, veterne!
Venit! Tu ito nec obstrepas, viator!
et vel Elysiis recepta campis
viri manibus ut piae ministrae
adsunt et meritum astruunt honorem
vel per ora hominum volant caventque,
ne mortis rabidum tulisse dentem
vel totus tumulo perisse seclis
ullis Vergerius queat videri.
Seitennummerierung
- Seite 1
- Nächste Seite