"hic situs est"
Defunctus vita longique laboribus aevi
hac situs est tandem doctus Erasmus humo.
Quem licet in sera rapuerunt fata senecta
et vitae saturum sopiit alta quies,
nos tamen hunc velut immaturo funere raptum
flemus et effusis diffluimus lacrimis.
Illum igitur canos Virtus lacerata capillos
et Charites lugent, luget et ipsa Fides
collectasque rosas Permessi ad flumina nymphae
inspargunt sacro Pierides tumulo.
Hic vester ille est, Galle, Ruellius.
Mentis tam acuto lumine praeditus,
perinde vultum nosset ut aetheris,
seu laeta nobis seu mala plurima
cordis recessu conderet intimo,
ac si fuisset sensibus omnibus
coniunctus astris, et reor, hercule!
Nam, quae reliquit, scripta sat arguunt,
nostris bonis tam commodum et utilem
aut esse divum aut munere proximum.
Hospes, licet alio propere eundum tibi,
rogo, hoc legas carmen. Scio, miserebere
humanitas, quae est tua. Poetae hic sunt sita
ossa Herculis Strozae, poeta qui satus
patre est Tito. Quod si cupis cognoscere,
qualis poeta uterque, queis honoribus
quantisque praeditus fuerit in patria
quamque inclitis Stroza orta gens maioribus,
longum foret narrare. Id e libris potes
cognoscere, hospes, quos pater, quos filius,
(nam excusi habentur) fecit excultis modis.
Cantavit Anthiam atque Phylloroën pater
quosque tulit heroas familia Estensium
ac multa alia, cum rapitur. Heu fata impia,
non sua minus gauderet hoc Ferraria
Heu ter, quater crudelia, heu fata impia!
Sed, mulierum quae est gloria et honos, Barbara
Taurella coniux quam pientissima viro et,
una ut quiesceret, ipsa donec corporum
erit excitatio, sibi hoc viva posuit.
Hoc te volebam scire iamque abi et vale!
Hic est Emanuel situs,
sermonis decus Attici,
qui, dum quaerere opem patriae
affectae studet, huc iit.
Res belle cecidit tuis
votis, Italia, hic tibi
linguae restituit decus
Atticae ante reconditae.
Res belle cecidit tuis
votis, Emanuel, solo
consecutus in Italo
aeternum decus es, tibi
quale Graecia non dedit,
bello perdita Graecia.
Seitennummerierung
- Seite 1
- Nächste Seite