Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

49.2 Lorenzo Lorenzi*

Candida laurus erat quondam praelata sepulti

in titulo geminis – gloria rara! – notis:

Artes dum coluit, dum clarus Apollinis inter

mystas, perpetuum vivere dignus erat.

Quae super hunc tumulum fulvis modo passa capillis

stultitiam domini deflet et ipsa sui.

Qui, sibi spes subito quod erat praecisa parandi,

optabat quali commoditate domum,

fortunae impatiens puteum se misit in altum

sicque miser vitam perdidit atque animam.

Hoc est versuram vitae fecisse domusque:

Nempe perire male numquam habitare bene.

96.2 Bernardino Rutilio

Exciri ut legum latores sensit ab Orco

invida Mors fusis protulit haec lacrimis:

„Quam vere eiusdem est inferre auferreque leges,

lege horum cum lex paene refixa mea est!“

96.1 Bernardino Rutilio

Ut Mors Rutilium sensit tot reddere vitae,

Styx, vale!“, ait, „Vitae iam patefacta via est.“

92.2 Agostino Nifo

Qui docuit rerum Niphus cognoscere causas,

non rerum oblitus hoc iacet in tumulo,

sed caelo meliore sui cum parte receptus

nunc gaudet melius discere quam docuit.

92.1 Agostino Nifo

Dum lapidi titulum maerens Galeacius addit

et tristi curat funera cum gemitu,

„Si quis honos tumuli, non hoc tibi, Niphe, supremum,

sed patriae et misero stat mihi munus“, ait,

Ne, vivis meliore tui tu partelevamen

luctus nos mediis quaerimus in lacrimis.

90.2 John Fisher (Roffensis Cardinalis)*

Cum te, sancte senex, infami morte tyrannus

perderet aeternis obiceretque probris,

perdere non potuit titulis caelestibus auctum

turpiter aut famae consuluisse tuae.

Quin luit aeternum scelus exitiale pudendum

seque sibi et populis reddidit ipse suis.

Postera nam dicet, quae talia legerit, aetas:

Anglia bina uno tempore monstra tulit.

90.1 John Fisher (Roffensis Cardinalis)

Tene viri tanti cervicem abscindere posse?

Tene cruore pio commaculare manus?

Si vita spolias Roffensem, barbare, quando

ullum producet terra Britanna parem?

Sed tu, sancte senex, aevo fruiture beato,

laetus abi, in caelum te vocat ipse Deus!

86.2 Giovanni Francesco Pico della Mirandola*

Passus es immeritam – Quis enim, Francisce, negarit? –,

non minus insigni cum feritate, necem.

Sed iuvat interea sciolos inquirere quosdam,

exitio quae te fata dedisse putent.

Sunt ea: Laudatae pietas sanctissima vitae,

verus amor recti, mens sine felle mali.

84.3 Ludovico Ariosto*

Arma virumque canens, Etruscae carmina Musae,

palmam Vergilio vel tribuente refers.

Scit sua te melius patrio sermone Latina

quam sese Latio Graia referre sono.

84.2 Ludovico Ariosto*

Tu repetis caelum et terras, Arioste, relinquis

et loca iam meritis inferiora tuis.

Nos miseri et curis longe mortalibus acti,

non tibi, sed nobis fundimus has lacrimas.

Gloria te niveis subducit in aethera bigis,

nos sine te luctu perpetuo opprimimur.