Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

63.1 Thomas Linacre

Dum Linacrus adit Morinos patriosque Britannos,

artibus egregiis dives, ab Italia,

ingentem molem saxorum in rupibus altis

congerit ad fauces, alte Gebenna, tuas.

Floribus hinc viridique struem dum fronde coronat

et sacer Assyrias pascitur ignis opes,

„Hoc tibi“, ait, „mater studiorum, o sancta, meorum

templum Linacrus dedicat, Italia.

Tu modo, cui docta assurgunt cum Pallade Athenae

hoc de me pretium sedulitatis habe.“

59.2 Marcantonio della Torre*

Suada, Venus, Nemesis, Charites, Sapientia, Musae

amplexae in cunis pectora Turrioli

pro se quisque sibi trahere et contendere. Verum

cum sors visque simul omnibus aequa foret,

Marte superveniente Venus: „Committimus“, inquit,

„uno assensu hominem iudiciumque tibi.“

Ille ferox gladium nudans: „Hoc vicimus. Aut vos

hunc mecum aut totus cesserit ergo mihi.“

59.1 Marcantonio della Torre

Ante annos scivisse nocet, nam maxima virtus

persuasit Morti, ut crederet esse senem.

57.2 Alessandro Achillini*

Quisquis Averroem censes habuisse cerebrum,

falleris: Haud est me passus habere meum.

Regula non fallit: Propter quod quodlibet unum

taliter affectum est, sed magis illud erit.

57.1 Alessandro Achillini

Hospes, Achillinum tumulo qui quaeris in isto,
falleris: Ille suo iunctus Aristoteli
Elysium colit et, quas rerum hic discere causas
vix potuit, plenis nunc videt ille oculis.
Tu modo, per campos dum nobilis umbra beatos
errat, dic longum perpetuumque „Vale!“.

55.3 Pietro del Riccio Baldi (‚Crinito‘)*

Iactent perpetuam quod vates carmine vitam,

hanc quoque pro arbitrio dent adimantque suo,

Mortem irritarat, veteres ut acerba poetas

temporis aeternas mergeret in tenebras

seque tuebatur, donec Crinitus et illos

temporis et Mortis tolleret e manibus.

„Qualemcumque vicem, quamvis sim victa, rependam“,

Mors ait, „et certe tu mihi, stulte, lues.“

Tune magis stulta es, quae illum evertere speras,

per quem tam foede tempus et ipsa iaces?

53.2 Bartolomeo della Rocca („Cocles“)*

Cur caput armatum galea? Latus ense revinctum est?

Vim fati radios dixtin habere tuos?

Sed video melius fatum est nescire: Sciisse

quando nihil prodest, tela nec arma valent.

53.1 Bartolomeo della Rocca („Cocles“)

Quis melior vates? Quis Coclite verior augur?

Falsa canit atque haec cogit habere fidem.

Grande mihi nuper scelus ac grave crimen inussit,

quale vel ipsius pectus habere neges.

Puriter exegi tamen ac sine crimine vitam

hactenus, ille autem dicere vera solet.

Quidnam hoc, Phoebe, igitur? Certe illum haud multa fefellit

linea, quam – heu! – nostras damnat habere manus:

Namque ubi ob hoc nostra cecidit malus ille securi,

coepi ego, ne falsum diceret, esse nocens.

51.3 Filippo Beroaldo*

In lingua venerem nequicquam quaeris, amice,

partem aliam obsedit corporis illa mei.

51.1 Filippo Beroaldo

Saepe novos linguae mirata Bononia flores

non alios legit quam, Beroalde, tuos.

Te nunc amisso languent cum floribus horti

et flet delicias ad tumulum illa suas.