Elegisches Distichon
Dum vacat et terras quoties petit, illa tonantis
mater, virgineo sed nec honore carens,
Sinceri ad tumulum properat visura, virescant
candida cum rutilis lilia sparsa rosis.
Vivum dein laticem, dein altera munera flores
fundit et arrepta sic canit orsa lyra:
„Conscie, vive, mei, felix Sincere, pudoris
atque idem partus conscie, vive, mei!
Namque ego quo sacrum secretum teste peregi,
hunc quoque tu testem carminis huius habes.
Esto, ventris onus fuerit sine pondere pondus.
Dum celebres, pondus sustinuisse velim.“
Nuper ad Oenotrias aciem cum flecteret arces
Christus et Euboicae moenia Parthenopes,
Mergillina procul qua Tethyos inspicit undas,
audit ab Actiaca munera blanda domo
arrectusque diu modulamine carminis haesit.
Inde sacro tales fundit ab ore sonos:
„Huc ades, o genitrix, illaesi virgo pudoris,
arte pius vates dum tua facta novat.
Anne iterum arcano compleri viscera motu
conceptumque polo reddere credis onus?
Certe ego mi videor primis irrepere cunis,
rursus, et horriferae mortis obire vicem.
Dum mea saepe tamen sic mors cantetur et ortus,
nec grave sit nasci nec mihi saepe mori.“
Has nassas, haec lina tibi, Sincere, sepulto,
piscator tenui dedicat arte Mycon.
Hos calamos myrtumque tibi viridemque coronam
Arcadia pastor ponit ab arte Lycon.
Has lacrimas vulsamque a vertice Mergillina
caesariem et violas spargit et amineum.
Parthenope patria ipsa tibi de marmore bustum
condit et extentis funera temporibus.
Quid moror? Aeterni te suspicit umbra Maronis
et tibi vicinum donat habere locum.
Dum lego, Naugeri, lusus et ruris amores
et mittis dominae munera quanta tuae,
quam bene te nivei pecoris pecorisque magistrae
et cannae et vitis rustica cura decet?
Idem cum video regum centum ora trahentem,
verba gravis serie dum Periclaea tonas?
Non possum studium non hoc damnare vel illud,
area nam non est illa vel illa tua.
Naugeri, tibi Nereides statuere sepulchrum,
aequoris Adriaci qua levis unda silet,
qua solitae in numerum, numeros dum pectine ducis,
concinere et virides ducere saepe choros.
Et Doris tumulo conchas et lucida texit
corallia et placidis marmora lambit aquis.
Ipse etiam circum affusis pater Adria lymphis
ingemit et maestum litora murmur habent.
Parva loquor: Te te amisso dolet Itala Virtus,
maeret et infractis Faunus arundinibus.
Seitennummerierung
- Vorherige Seite
- Seite 13
- Nächste Seite