Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

47.5 Giovanni Pontano

Quae cecinit claro fulgentia lumina caelo

Pontani doctis versibus Urania,

Phoebe, tuis magnam lucem addidit ignibus utque

nunc melius niteant sidera cuncta facit.

47.4 Giovanni Pontano*

Nescio, quo fingant Musas Helicone manere:

Hoc scio, quod tecum, mi Ioviane, manent.

47.2 Giovanni Pontano*

Aurea Pierio texentem carmina filo

Pontanum ad doctae Parthenopes titulum

ut primum Pindo longe atque Helicone relicto

audiit arrecta Cynthius aure deus,

„Vicisti, Pontane“, inquit, „mea numina. Cedat

iam tibi et Eous, cedat et Hesperius.

45.3 Elisio Calenzio*

Elisius tenere teneros dum scribit amores,

durare ad senium, tam tener, haud potuit.

Sed nec erat dives nec mirum in vate: Negatas

spernit is ancillas aut facit artis opes.

45.1 Elisio Calenzio

Talia post cineres de me toto orbe legantur

scriptaque sint tumulo carmina digna meo:

Ingenium natura dedit, Fortuna poetae

defuit atque inopem vivere fecit Amor.“

43.5 Marsilio Ficino*

Hic, hic Marsilius notissimus ille Ficinus,

totius Ausoniae luxque decusque, iacet.

In parvo ingentes qui clausit corpore dotes,

immo non clausit, sed magis exseruit.

Quare etiam hac parva fama est augustior urna,

ni tamen haec potius, quem replet, orbis erit.

43.4 Marsilio Ficino*

Hic situs est, magni sacrum qui dogma Platonis,

Marsilius, patriae tradidit et Latio.

Exuvias tellus, caelestes spiritus oras,

diva sed et terram fama polumque tenet.

43.3 Marsilio Ficino*

Mores, ingenium, Musas sophiamque supremam

vis uno dicam nomine: Marsilius.

43.1 Marsilio Ficino

Mores, ingenium Musae sophiaeque sepulta est

laus hic cum magni corpore Marsilii.

41.2 Filippo Buonaccorsi („Callimachus“)*

Exuvias praeter pellemque atque ossa Latini
nil hic Callimachi barbara terra tegit.
Illa Borysthenides rapuere tenentque Camenae,
quarum primus amor, gloria prima fuit.
Hoc perfecturus, si copula longa fuisset
venissetque suo iusta propago toro
Sarmatide e nympha, ne barbara terra videri
posset Romanae vel minus apta togae.

Sed mors invidit, qua nil odiosius, atqui

quae feritas tacito non caret opprobrio.

Aeneus est tumulus, mors aenea et aeneus ille,

qui legit haec siccis tristia verba oculis.