Elegisches Distichon
Quod spectanda data est, non Musa fruenda Maronis,
Phoebe, tua est levitas, gloria quanta fuit.
Non volo Vergilii, qui vel meditata dolebat
carmina maturae non satis esse morae.
Eius at Andreae, solo quo Brixia alumno
nil facere est cunas ausa, Catulle, tuas.
Cui fuit in subitos tam promptum ex tempore versus
ingenium, ut, quicquid pangere iussus erat,
aptaret numeris variataque verba ligaret,
qualia vix longi temporis esse putes.
At periere brevis brevibus cum versibus auctor.
Deme, quod aeterno vivit in ingenio!
„Quis iacet hoc, hospes, tumulo?“ – „Quis?“ – „Summus Iason.“ –
„Ille ne Phrixeae vellere dives ovis?“ –
„Clarior hic illo longe est.“ – „Quisnam oro?“ – „Maynus,
excellens iuris gloria caesarei.
Non fuit hoc quisquam iuris consultior alter,
qui extinctum posset reddere ius melius.
Sed tamen hoc summi vetuit mens dia parentis
Caesaribus cupiens usque favere suis.
Te audiit, o nimium felix, qui iura legentem
damnantemque acri plurima iudicio
nec tamen infelix, tua qui monimenta revolvit
et memori condit lecta fovetque sinu.
Et quamquam obloqueris, plebs invida, solus Iason
hic legum nodos difficiles solvit.
Amborum sic fama omnem vulgata per orbem:
Ille nitens belli laude, sed iste togae. “
Saecula transierant neque adhuc Hispania quicquam
ediderat, quales assolet ante viros.
Iamque emarcuerat neque erat, quod gignere posset
semine maternos destituente locos.
Accessit Venerem Phoebus: „Quin hac tua in urbe
excimus, qui nos“, dixit, „utrumque colat?“
Illa sed assensa est dignumque prioribus annis
tum veteri ingenio, tum veteri arte dedit.
Ipse est, iam nosti, duce quo Tartessa iuventus
ad decus antiquum spirat et assequitur.
Qui licet in patrem non paulo impensior esset,
non tamen in matrem desidiosus erat.
Seitennummerierung
- Vorherige Seite
- Seite 14
- Nächste Seite