Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

41.1 Filippo Buonaccorsi („Callimachus“)

Aenea, Callimachi quae circumplectitur ossa,

depositi meritis nobilis urna sui.

Aenea sit quamvis, multo est preciosior auro

Etrusci felix hospita Callimachi.

Ipsi etiam Italia tantum decus auspice adepti
ad sacra conveniunt busta Borysthenides
exultantque mero et choreis referuntque vicissim.
Dedicat haec Crispo Sarmatis ora suo.

39.4 Giovanni Pico della Mirandola*

Ne, Pici ingenium deberi quis putet astris,

nil genere hoc artis vanius esse docet.

Quem vitam et mores frugi assiduumque laborem

astrorum scimus percoluisse loco.

Sed tamen est aliquid – fateor –, quo debeat astris:

quod cito se nostris eripuere malis.

62.3 Francesco Mario Grapaldo*

Collustrans amplas, Marius quas struxerat, aedes

extulit artificem Mors stupefacta manum.

Quae tamen, ut bile est iusto ferventior atra,

subridens „Tumulum, dic“, ait, „hospes, ubi?“

„Iam video: caeca es, nedum“, intulit ille, „maligna.

Pro tumulo erexi hanc, invidiosa, domum.“

39.3 Giovanni Pico della Mirandola*

Occidis aetatis media quod, Pice, iuventa,

ultima Socraticae flenda ruina domus.

Nec vel nobilitas vel opes vel gratia formae

profuit aut animi tot bona rara tui.

Non hoc, crede mihi, naturae iniuria matris,

larga vel imprimis quae fuit una tibi,

sed vitae documenta hominum et quam fluxa sit ollis

forma, genus, dotes ingenii, imperia.

62.2 Francesco Mario Grapaldo

Tu, Grapalde, tibi magna pro mole sepulchri

erigis ingentem perpetuamque domum.

Occupat illa suis immensum finibus orbem

altaque sublimis sidera tangit apex –

et merito, neque enim tumulo tua gloria claudi,

cum volitet mundi claustra per ampla, potest.

39.2 Giovanni Pico della Mirandola*

Hic situs est Picus. Cuius si cuncta perissent

virtutum, septem vix sat erant tumuli.

39.1 Giovanni Pico della Mirandola

Ioannes iacet hic Mirandula. Cetera norunt,

et Tagus et Ganges, forsan et Antipodes.

37.2 Giorgio Merula*

Cur fugis a titulo? Quo tam cito, quaeso, viator?

Siccine, quod possim carpere, habere times?

Ingenio hoc vixi, fateor, pluresque lacessi

pro rigido exercens scilicet ense stilum.

Parcebam nulli gaudens e caede frequenti

lassa cruentatas figere in ora manus.

Et tu forte times, ne nunc quoque dentibus idem

quaeque Theoninis non placitura petam.

Optarim sane. Neque enim tibi abiret inultum,

Phoebe, sacerdotem sic habuisse tuum.

Nam foedasse suas quod me malus arguit artes –

tutari partes hoc vocat ille suas –

tergendis voluit pueris a clunibus essem.

Quos male mundatos mors inopina rapit.

Ah, miser! At quod idem multi quoque nunc imitantur,

iam successorem mi fore spero aliquem.

37.1 Giorgio Merula

Vixi aliis inter spinas mundique procellas,

nunc hospes caeli, Merula, vivo mihi.

35.2 Piero Leoni*

Pallet conspectis ubicumque Leonius undis

et velut a certo protinus hoste timet.

Scilicet has tacite didicit monstrantibus astris

moliri vitae fata suprema suae.

Cur sed ubique timet? Cur omnes denique semper?

Astra cavendi etiam cur tacuere viam?

An non terra suos gignit, licet arida, fontes?

Et caelum pluvias non quoque servet aquas?

Forsitan has aliquo in puteo tibi fata reponunt

nec poteris clare cum Phaethonte mori.

Sed fugis Euganeos Padumque et aquosa Timavi.

Stulte, fuge et longum dedoceare metum.