Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

125.1 Gabriele Altilio*

Et tibi dant tumulos Musae meritumque sepulchrum

et tibi dat titulos, quae tibi culta, Charis.

Altili o venerande, iaces hic? Hac iacet urna

pontificale decus, pontificalis honos?

Ergo agite, o nymphae Sebethides, ergo age, virgo
Parthenope, ad tumulum spargite veris opes.
Sparge tuos flores, florum fecunda Patulci,
et tu sparge tuas, Antiniana, rosas.
Altilio requiem dic, o Chari, dic age, Clio,

luceat Altilio lux sine fine meo.

Quisquis adest, pia verba sonet madeatque sepulchrum

de lacrimis, madeat, Pieri, rore tuo.

121.3 Jacques Lefèvre d'Étaples (Iacobus Faber)*

Hic Stagyraeae recubat doctissimus artis,

notus formandis ingeniisque faber.

Gallia cui meritos, si est grata, refundet honores

et tumulo flores tusque merumque dabit.

Hoc magis, extremo quod tempore paene catastam

invidiae manibus fecerat ipse sibi.

Sed sic Socraticae decuit decedere vitae:

Scilicet invidiae non sine dente senem.

121.2 Jacques Lefèvre d'Étaples (Iacobus Faber)*

Hac quicumque urna Fabrum putat esse sepultum,

errat: Caelestem non tegit urna virum.

121.1 Jacques Lefèvre d’Étaples (Iacobus Faber)*

Invidiosa utriusque fui sapientia mundi,

mortalis Stapulae quem genuere Faber.

Iacta alios, qui egeant laudis, mea Gallia, vestrae,

namque meae potius, Gallia, laudis eges.

120.3 Lodovico Maria Ricchieri (Coelius Rhodiginus)*

Coelius ingentem rerum convectat acervum

et tantum plenos curat habere lacus.

Vel sine delectu dedit horrea ditia multum.

Quem tu si facias, lauta palato etiam.

Abfuit usque adeo nihil, hoc in Coelio haberent

tempora Varronem quo minus ista suum.

120.2 Lodovico Maria Ricchieri (Coelius Rhodiginus)*

Descripsit Varro, coram quae saepe videbat

aut facile e patriis prompserat hausta libris.

Varronem extinctum magni sit reddere, maius

illum maiorem condere: utrumque dedi.

119.1 Antonio de Ferrariis (Galateo)*

Quam laudas podagramque vocas, Galathee, puellam

quamvis prostituas, interea ipse premis.

Avelli sed posse negas. Ergo potes idem

publicus et mango, moechus et esse domi.

117.1 Gregorios Tiphernas*

Gregorio sit terra levis, ver adsit et urnae,

terra ferat flores, urna liquore fluat.

Plaudat et huic Latium tumulo plaudatque iuventus

Itala, Gregorio et, Umbria, plaude tuo.

116.1 Cristoforo Persona*

Forsan erit, Gothicos qui te celebrare triumphos

non ferat et dignum te patriaque neget.

Immo nemo suos non inculcare labores

gaudet, sublatis quae tulit ante malis.

Eximium praestas patriae officiumque fidemque.

Prociderit, firmo est nunc iterum illa gradu.

110.3 Guarino Guarini (Veronese)*

Famam qui celebrem nomenque reliquit honestum,

Guarinus, „Vixi!“, dicere iure potest.

Qui latuit vivens vel habet per crimina nomen,

ille nihil moriens perdidit, ast abiit.