Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

137.1 Marino Becichemo*

Gesta ab Aloidis trepidanti proelia caelo

necdum sat promptis ad fera bella deis,

robora cum licuit pro parvo mittere telo

et capite excelsum perterebrare polum.

Nempe etiam longas ne opus esset iungere scalas,

thessalus impositum Pelion Ossa tulit.

Ausus cum nemo divum se fidere caelo,

mutavit foedis corpora quisque feris,

donec in Aetnaeo fabricatis Lemnius antro

fulminibus laeto contulit arma Iovi.

Per quae porrectos per iugera mille gigantes

disiecit summis occuluitque iugis –

scribere debueras. Hominem celebrasse, Marine,

est modus, ingenio subsit ut ille tuo.

136.1 Robert Gaguin*

Condere cum voluit, non iam condire Gaguinus,

acrius ut saperet, debuit historiam.

Hoc magis insipida est, quo plus sale tinxeris isto,

nativam rerum nam decet esse fidem.

135.1 Polidoro Virgili*

Urbinum caro, quod abest, transmittit alumno

cum gemitu lacrimas cumque rosis violas.

Nam didicit saevos non iam lacrimare Britannos

nec gemere ad doctum busta sacrata virum.

„Ah“, inquit, „gemitus quicumque impendere parcit,

cum violis vernas non dabit ille rosas

transmittitque merum. Si forte quis abluat ossa:

Tergendisque crocum cum casiaque thymum.“

Atque ait: „Heu, partes, ego quas ardenter obirem,

pro me, si qua hic est, mater obire rogem.“

133.1 Iacopo di Angelo (Angeli)*

Et tibi stat meriti e tabulis laus, Angele, summi,

cum mundo aequales sane habitura dies.

Hinc te perpetuum comitem Ptolemaeus habebit,

pes oculusque alter cuius et orbis eris.

132.1 Matteo Palmieri*

Tempora iam multis postquam fugientia saeclis

et velut in tabula gesta priora refers,

Palmeri, insignem praeclaro hoc munere palmam

morte vel invidia paene crepante meres.

128.1 Georg Sauermann*

Ille hic, Germanae non ultima gloria terrae,

despecto in tumulo, at nobili in urbe iacet.

Hanc dedit externo rarae facundia linguae,

illum gentilis miles et atra lues.

Ipse tamen vivit. „Sed quomodo mortuus?“, inquis.

Laudati aeternis Caesaris in titulis.

127.2 Giovan Paolo Parisio (Parrasio)*

Ianum, respiceret quod tempus utrumque, Latinum

prisca aetas gemina fronte fuisse refert.

At nunc Parrhasio – doctrinae nomineIano

cor geminum et pectus nemo fuisse neget.

127.1 Giovan Paolo Parisio (Parrasio)*

Parrhasius quantum picturae contulit olim,

Parrhasius noster contulit eloquio.

Ille fuit celebri deductus origine Phoebi,

hic genus unde trahat, scripta diserta monent.

Ille suos velat tenebris ex arte labores,

hic aperit, clausum quicquid erat in tenebris.

125.3 Gabriele Altilio*

Audiit Altilius desertis transfuga Musis:

in quarum tabulis nobile nomen erat.

Sed quid peccavit, si demereatur ut olim

carminibus Phoebum, nunc pietate Deum?

125.2 Gabriele Altilio*

Minciadae in ripa veteris prope moenia Mantus
errat et in Tusco concinit umbra lacu.
Dum canit, argutos cantus imitatur oloris
dulcius, extremum dum canit ante diem.
Scilicet Altilii post funera dulcis imago:
Nunc repetit patriae limina cara suae,
nunc tumulum invisit magni prope busta Maronis,
Sebethus placidis qua fluit amnis aquis.
Talis Persephone, talis Ledaea propago
alternis superas itque reditque vias.