Bezugnahme auf die Grabinschrift
Sed mors invidit, qua nil odiosius, atqui
quae feritas tacito non caret opprobrio.
Aeneus est tumulus, mors aenea et aeneus ille,
qui legit haec siccis tristia verba oculis.
Cur fugis a titulo? Quo tam cito, quaeso, viator?
Siccine, quod possim carpere, habere times?
Ingenio hoc vixi, fateor, pluresque lacessi
pro rigido exercens scilicet ense stilum.
Parcebam nulli gaudens e caede frequenti
lassa cruentatas figere in ora manus.
Et tu forte times, ne nunc quoque dentibus idem
quaeque Theoninis non placitura petam.
Optarim sane. Neque enim tibi abiret inultum,
Phoebe, sacerdotem sic habuisse tuum.
Nam foedasse suas quod me malus arguit artes –
tutari partes hoc vocat ille suas –
tergendis voluit pueris a clunibus essem.
Quos male mundatos mors inopina rapit.
Ah, miser! At quod idem multi quoque nunc imitantur,
iam successorem mi fore spero aliquem.
Hospes, licet alio propere eundum tibi,
rogo, hoc legas carmen. Scio, miserebere
humanitas, quae est tua. Poetae hic sunt sita
ossa Herculis Strozae, poeta qui satus
patre est Tito. Quod si cupis cognoscere,
qualis poeta uterque, queis honoribus
quantisque praeditus fuerit in patria
quamque inclitis Stroza orta gens maioribus,
longum foret narrare. Id e libris potes
cognoscere, hospes, quos pater, quos filius,
(nam excusi habentur) fecit excultis modis.
Cantavit Anthiam atque Phylloroën pater
quosque tulit heroas familia Estensium
ac multa alia, cum rapitur. Heu fata impia,
non sua minus gauderet hoc Ferraria
Heu ter, quater crudelia, heu fata impia!
Sed, mulierum quae est gloria et honos, Barbara
Taurella coniux quam pientissima viro et,
una ut quiesceret, ipsa donec corporum
erit excitatio, sibi hoc viva posuit.
Hoc te volebam scire iamque abi et vale!
Hic, hic, viator, paululum gradum siste,
vatem potentis spiritus vides clarum,
qui mente promptus acri et arduum spirans
ac summa quaeque et alta consequi suetus.
Is ille ego Angelus Politianus sum.
Fovit benigno me sinu Flora et illic
in fata cessi, Parthenopeios reges
cum Gallica arma irruerent minabunda.
Tu vale et hoc sis meriti memor nostri.
Exigua tumuli, Danthes, hic forte iacebas
squalenti nulli cognite paene situ.
At nunc marmoreo subnixus conderis arcu,
omnibus et cultu splendidiore nites.
Nimirum Bembus Musis incensus Etruscis
hoc tibi, quem imprimis hae coluere, dedit.
Seitennummerierung
- Vorherige Seite
- Seite 2