Direkt zum Inhalt

Bezugnahme auf die Grabinschrift

125.1 Gabriele Altilio*

Et tibi dant tumulos Musae meritumque sepulchrum

et tibi dat titulos, quae tibi culta, Charis.

Altili o venerande, iaces hic? Hac iacet urna

pontificale decus, pontificalis honos?

Ergo agite, o nymphae Sebethides, ergo age, virgo
Parthenope, ad tumulum spargite veris opes.
Sparge tuos flores, florum fecunda Patulci,
et tu sparge tuas, Antiniana, rosas.
Altilio requiem dic, o Chari, dic age, Clio,

luceat Altilio lux sine fine meo.

Quisquis adest, pia verba sonet madeatque sepulchrum

de lacrimis, madeat, Pieri, rore tuo.

98.4 Girolamo Aleandro*

Non tibi pro tumulo hoc, quantumvis nobile, marmor

ponimus. Hoc cineres aridaque ossa tegat:

Non longos titulos subiectos casibus ipsos

et quibus erasis ipse superstes eris,

sed totam Europam, quam docto in nomine oberras

quaeque tuas laudes vix, Aleandre, capit.

98.2 Girolamo Aleandro

Non tibi litterulis ornare, Aleandre, sepulchrum

fas erat, at vastam ponere pyramidem

Stesichorosque inter celebres sanctosque Platones

ex auro solidam stare tibi statuam.

Vidimus in te uno divinae insignia mentis

et plus quam humani par decus ingenii.

Nunc periit tecum, quantum vix saecula mille,

quantum vix praestent millia mille hominum.

96.4 Bernardino Rutilio*

Qui tot Rutilium vitae asseruisse videret,

quos ante in libro caederet ipse suo,

„Huic temere“, Ridulphus ait patronus, „honorem

marmoris et longos contulero titulos.“

Ille quidem recte nec nos non rectius, illa

sarcimus gratis qui tibi carminibus.

91.2 Niccolò Leonico Tomeo*

Precare sacra verba, viator,

nam Tomaeus hic sepultus ille.

Dulci fruitur memoria

integritatis illibatae

partaque litterarum gloria.

Funde, puer, dulce merum,
odoros sparge flosculos,
spiret ut bustum madeatque tellus
illaque sancta et candida animula
se totam nostra gratitudine inebriet.

Addemus titulum sepulchro et istum,

barbarus ut ne quis violet:

Hic iacet vir unus omnium

doctissimus, piissimus.

49.2 Lorenzo Lorenzi*

Candida laurus erat quondam praelata sepulti

in titulo geminis – gloria rara! – notis:

Artes dum coluit, dum clarus Apollinis inter

mystas, perpetuum vivere dignus erat.

Quae super hunc tumulum fulvis modo passa capillis

stultitiam domini deflet et ipsa sui.

Qui, sibi spes subito quod erat praecisa parandi,

optabat quali commoditate domum,

fortunae impatiens puteum se misit in altum

sicque miser vitam perdidit atque animam.

Hoc est versuram vitae fecisse domusque:

Nempe perire male numquam habitare bene.

92.1 Agostino Nifo

Dum lapidi titulum maerens Galeacius addit

et tristi curat funera cum gemitu,

„Si quis honos tumuli, non hoc tibi, Niphe, supremum,

sed patriae et misero stat mihi munus“, ait,

Ne, vivis meliore tui tu partelevamen

luctus nos mediis quaerimus in lacrimis.

88.2 Filippo Decio*

Cum Mors ad Decii novum sepulchrum

legisset titulos parum Latinos,

„Certe“, inquit, „timui hactenus lucernam

iuris tollere, quod minus venuste

fecisse arguerer parumque docte.

Sed cum sic loquitur magister ipse,

comittam quoque et ipsa barbarismum.

88.1 Filippo Decio

Dum curat Decius sibi sepulchrum

clarum marmore ponere eleganti,

inscripsit titulos ineruditos,

ut risum magis excitare possint

quam laudare hominem undecumque clarum.

Quodsi non sibi cultius sepulchrum

quam doctos titulos et elegantes

curasset, modo mollius iaceret.

84.1 Ludovico Ariosto

Ludovici Ariosti humantur ossa

sub hoc marmore seu sub hac humo seu

sub quicquid voluit benignus heres

sive herede benignior comes seu

opportunius incidens viator.

Nam scire haud potuit futura, sed nec

tanti erat vacuum sibi cadaver,

ut urnam cuperet parare vivens.

Vivens ista tamen sibi paravit,

quae scribi voluit suo sepulchro,

olim si quod haberet is sepulchrum,

ne, cum spiritus exili peracto

praescripti spatio misellus artus,

quos aegre ante reliquerat, reposcet,

hac et hac cinerem hunc et hunc revellens,

dum noscat proprium, diu vagetur.