Name im Vokativ
Dum longum Italiae „vale“ iuberet
tusque in graminea cremaret ara,
qua tuas aperis, Gebenna, fauces,
Linacrus patrios petens penates
„Sic amore viri“, locuta fertur
Arnis, impatiens Etrusca nympha,
„Ah, sic Arnida? Sic tuam puellam?
Sic linquis veteres tuos amores?
Et prae me petis Anglicas puellas?
Quid rerum hic, quod ames, valet deesse,
illic, quod cupias, potest adesse?
Gaudes barbarie? Hermolaon eccum: At
quem pro deliciis habent Camenae.
Sin autem caperis nitore linguae?
Hoc nil tersius est Politiano.
Sed gaudes refluum vehi per aequor?
Ah, hiis iam in lacrimis potes natare
et quae te huc revehent, redito tantum!
An rupes patrias amas videre?
Te, Linacre, aperi nec ibis ultra.
Quid? Quod Italiam miser relinquis,
cum sis Italica eruditione,
Romano ingenio, lepore Tusco?
Totus noster homo es, sed Angla mens est.“
Ille abivit et haec soluta in undas.
Quam cernis unis linearum finibus,
nullo colore praeter hanc fuliginem
has inter alias dedicatam imagines:
Ad vindicandam mortis est iniuriam
ab hoc locata litterarum vindice,
nam Turriani illius est Antonii.
Qui sanitati cum tuendae incumberet
et proferendae aetatulae mortalium,
daret salubria, amoveret noxia
aetatis ipso et artis et conatuum,
Morte invidente raptus est e carcere,
metam tametsi iam videret ultimam.
At haec tua est, o Turriane, gloria,
quod in theatro solus hoc pulcherrimo
Mortis pudendo cum pudore prodeas.
Seitennummerierung
- Vorherige Seite
- Seite 5
- Nächste Seite