Direkt zum Inhalt

Name im Vokativ

86.2 Giovanni Francesco Pico della Mirandola*

Passus es immeritam – Quis enim, Francisce, negarit? –,

non minus insigni cum feritate, necem.

Sed iuvat interea sciolos inquirere quosdam,

exitio quae te fata dedisse putent.

Sunt ea: Laudatae pietas sanctissima vitae,

verus amor recti, mens sine felle mali.

84.2 Ludovico Ariosto*

Tu repetis caelum et terras, Arioste, relinquis

et loca iam meritis inferiora tuis.

Nos miseri et curis longe mortalibus acti,

non tibi, sed nobis fundimus has lacrimas.

Gloria te niveis subducit in aethera bigis,

nos sine te luctu perpetuo opprimimur.

82.2 Camillo Querno (Archipoeta)*

Cum matrem Thymelen, patrem Bathyllum

per tot lustra tibi astruas, Camille,

argutis salibus facetiisque

et primo numeris in ungue natis

exercens decimi gulam Leonis

et summi titulum ferens poetae,

quid est, quod moriens supremo in actu

ferro visceribus dolenter haustis,

tamquam sis rigido Catone natus,

personam proicis vetasque plaudi?

80.7 Jacopo Sannazaro (Actius Sincerus)*

Dum vacat et terras quoties petit, illa tonantis

mater, virgineo sed nec honore carens,

Sinceri ad tumulum properat visura, virescant

candida cum rutilis lilia sparsa rosis.

Vivum dein laticem, dein altera munera flores

fundit et arrepta sic canit orsa lyra:

„Conscie, vive, mei, felix Sincere, pudoris

atque idem partus conscie, vive, mei!

Namque ego quo sacrum secretum teste peregi,

hunc quoque tu testem carminis huius habes.

Esto, ventris onus fuerit sine pondere pondus.

Dum celebres, pondus sustinuisse velim.“

80.5 Jacopo Sannazaro (Actius Sincerus)*

Has nassas, haec lina tibi, Sincere, sepulto,

piscator tenui dedicat arte Mycon.

Hos calamos myrtumque tibi viridemque coronam

Arcadia pastor ponit ab arte Lycon.

Has lacrimas vulsamque a vertice Mergillina

caesariem et violas spargit et amineum.

Parthenope patria ipsa tibi de marmore bustum

condit et extentis funera temporibus.

Quid moror? Aeterni te suspicit umbra Maronis

et tibi vicinum donat habere locum.

80.2 Jacopo Sannazaro (Actius Sincerus)

Quantum Virgilio debebit silva Maroni

et pastor, donec Musa Maronis erit,

tantum pene tibi debent piscator et acta,

Acti, divino proxime Virgilio.

78.4 Andrea Navagero*

Dum lego, Naugeri, lusus et ruris amores

et mittis dominae munera quanta tuae,

quam bene te nivei pecoris pecorisque magistrae

et cannae et vitis rustica cura decet?

Idem cum video regum centum ora trahentem,

verba gravis serie dum Periclaea tonas?

Non possum studium non hoc damnare vel illud,

area nam non est illa vel illa tua.

78.3 Andrea Navagero*

Naugeri, tibi Nereides statuere sepulchrum,

aequoris Adriaci qua levis unda silet,

qua solitae in numerum, numeros dum pectine ducis,

concinere et virides ducere saepe choros.

Et Doris tumulo conchas et lucida texit

corallia et placidis marmora lambit aquis.

Ipse etiam circum affusis pater Adria lymphis

ingemit et maestum litora murmur habent.

Parva loquor: Te te amisso dolet Itala Virtus,

maeret et infractis Faunus arundinibus.

78.2 Andrea Navagero*

Quot bruma creat albicans pruinas,

quot tellus Zephyro soluta flores,

quot spicae Libycis calent in agris,

quot vindemia porrigit racemos,

quot vastis mare fluctuat procellis,

cum nascens pluvias reportat haedus,

quot Ceraunia frondibus teguntur,

quot caelum facibus micat serenum,

quot sunt millia multa basiorum,

quae sibi dari postulat Catullus,

quotque sunt atomi Lucretianae,

tot menses, bone Naugeri, tot annos

vivent aureoli tui libelli.

78.1 Andrea Navagero

Naugeri, ne quis tibi certet neve laboret

in cassum laudes aequiparare tuas:

Sive epigramma facis iuncto pede sive soluto

defles magnanimum funera acerba virum.