Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

26.3 Theodorus Gaza

Heu, sacrum caput occubuit Theodorus et hora

una obiere omnes reliquiae generis.

Nec tamen hoc querimur, nimis est potuisse videri,

non erat hic nostro tempore dignus honos.

Hoc dolet, heu, quod neutra patri est nunc lingua superstes,

quae mittat iustas manibus inferias.

26.2 Theodorus Gaza*

Hic Gazes iacet et Gazae Sophia addita mater,

alterutrum quoniam mors rapere haud potuit.

26.1 Theodorus Gaza

Sume lyram, dic, Musa, modos, dum condimus umbram.

Et puer et coluit numina vestra senex.

Indignus tellure deos, Theodore, petisti,

sera quidem, tamen est longa parata quies.

Virtute ingeniique bonis hoc ipse parasti,

ut caeli aspiceres aurea tecta senex.

Nos artus terra tegimus, tu, caste sacerdos,

da requiem, aeternum iam, Theodore, vale!

24.4 Bessarion*

Damna quis amissae si nesciat Helladis, uno

maxima metiri Bessarione potest.

Qui si Romanas esset moderatus habenas,

sortitus nostrum post sua fata Pium,

saecula vidissent summum par illa virorum,

quale nec ulla prius hora vel ora tulit.

24.3 Bessarion

Non tibi sit laudi sanctum celebrasse Platonem

castaque Socraticae frena pudicitiae.

Non quod virtutum exemplum, quod lumen honoris,

quod sol extinctae religionis eras.

Verum quod per te migravit Graecia Romam
et didicit Latios Attica Musa sonos.
Per te hinc Romanas miratur Tybris Athenas,
Argolicam et Romam Graecia, Bessarion.

22.3 Giovanni Antonio Campano*

Campani ad tumulum sedet et Facundia muta est.

Quo cum nempe viro tota prope interiit.

Aut si quid loquitur, triste est et flebile; linguam

contenta in clades expediisse suas.

22.2 Giovanni Antonio Campano

Ille ego laurigeros cui cinxit et infula crines

Campanus, Romae delitium, hic iaceo.

Mi ioca dictarunt Charites, nigro sale Momus,

Mercurius niveo tinxit, utroque Venus.

Mi ioca, mi risus placuit, mihi uterque Cupido.

Si me fles, procul hinc, quaeso, viator, abi!

22.1 Giovanni Antonio Campano

Campanus iacet hic humili contectus in urna,

qui vaga, dum vixit, sidera transiliit.

Historicus scripsit, dixit cecinitque nec alter
philosophus toto clarior in Latio.

Nil maius natura tulit: Miracula caeli

huius in ingenio cuncta stetere viri.

Deserto lugent Parnasi fonte sorores

et tumulus refugas lucis hic unus habet.

Vos, quibus ingenium est, en quo contendimus omnes:
Virtutis sola est gloria, quae superest.