Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

96.3 Bernardino Rutilio

Vivitur in chartis, Rutili, felicius ipsis,

cum videant mortem marmora et aera suam.

Absumpsit priscos legum Libitina peritos,

tu facis in scriptis vivere et esse tuis.

Quam merito illi igitur dicent: „Aeternior aere

est tua et aeternis pagina marmoribus.“

95.8 Desiderius Erasmus von Rotterdam*

Teutona Terra suum cum miraretur Erasmum,

Hoc maius“, potuit dicere, „nil genui.“

Quippe deos inter caelo ridente relatum

ipse suum dixit Iuppiter esse genus.

95.7 Desiderius Erasmus von Rotterdam*

Corpus humo, superis animam, dat nomen in aevum

lex, pietas, virtus, Roterodame, tua.

95.3 Desiderius Erasmus von Rotterdam

Lubrica si tibi mens fuit et spinosior aequo,

ingenium certe nobile, Erasme, fuit.

Felix si mistas labruscas dulcibus uvis

prodiga desisset vinea ferre tua,

barbarie e media praeclarum sidus haberent

et te Varronem tempora nostra suum.

Hanc tamen inscriptam his titulis posuere columnam –

iactura hic laudum publica facta fuit.

95.2 Desiderius Erasmus von Rotterdam*

Defunctus vita longique laboribus aevi

hac situs est tandem doctus Erasmus humo.

Quem licet in sera rapuerunt fata senecta

et vitae saturum sopiit alta quies,

nos tamen hunc velut immaturo funere raptum

flemus et effusis diffluimus lacrimis.

Ille igitur periit et quondam illa, illa diserta
et dulci manans nectare lingua tacet
ingeniumque sagax et amans virtutis et aequi,
omnia sub parvo condita sunt tumulo.

Illum igitur canos Virtus lacerata capillos

et Charites lugent, luget et ipsa Fides

collectasque rosas Permessi ad flumina nymphae

inspargunt sacro Pierides tumulo.

95.1 Desiderius Erasmus von Rotterdam

Teutona Terra suum cum miraretur Erasmum,

Hoc maius“, potuit dicere, „nil genui.

93.1 Jean Ruel

Hic situs est, in quo viguit medicina, Ruellus,

in quo naturae notitia atque poli.

In quo prima fuit dos, Graium vertere scripta

in Latium ac Latio scribere digna Iove.

Olim erat affinis, nunc est conviva deorum

praemiaque illa sui grata laboris habet.

91.1 Niccolò Leonico Tomeo

Naturae si quid rerum te forte latebat,

hoc legis in magno nunc, Leonice, Deo.

89.4 Thomas More*

Quid tibi cum Moro, tali indignissima cive,

Anglia? Quid pergis dicere, inepta, tuum?

Tu ferro insontem nec simplice morte Catonem

persequeris tuto nec licet esse pium.

Proinde sile! Nam quo maculam tibi demeret istam,

ipse sibi patriam condidit Utopiam.

89.3 Thomas More

„Quis iacet hic truncus? Cuius caput ense recisum est – Hospes.

et natat in taetro sanguine canities?“

Hic est ille Thomas Morus. Sic fata rependunt             – Civis.

tristia multa bonis et bona multa malis.“

„Quae circumsistunt divae lugubre cadaver?“     – Hospes.

„Diva tenax veri, sancta Fides, Nemesis,            – Civis.

harum prima odii causa et fuit altera mortis,

ultrix iniustae tertia caedis erit.“