Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

89.2 Thomas More

Henricus Morum gladio iugulavit iniquo,

tam dignum vita quam fuit ipse nece.

Mortuus ille tamen vivet per saecula cuncta:

Post mortem virtus vivere sola facit.

89.1 Thomas More

Dum Morus immeritae submittit colla securi

et flent occasum pignora cara suum,

„Immo“, ait, „infandi vitam deflete tyranni.

Non moritur, facinus qui grave morte fugit.

87.2 Niccolò Machiavelli*

Cum sibi praeteneras odioso radier aures

vero vix aliquis, Macciavelle, ferat,

id vero facias laudemque e dente pararis.

Quanta fuit linguae visque venusque tuae?

87.1 Niccolò Machiavelli

Quisquis adis, sacro flores et serta sepulchro

adde, puer, cineri debita dona ferens.

Nam veteres belli et pacis qui reddidit artes

iam pridem ignotas regibus et populis,

Etruscae, Macciavellus, honos et gloria linguae,

hic iacet. Hoc saxum non coluisse nefas.

85.2 Egidio da Viterbo*

Et tua debuerat summos conscendere honores

virtus et probitas ingeniumque sagax,

sed tuus obtendit Genius: „Fuge protinus!“, inquit,

„Nunc formidatos truderis in scopulos.

Non est iam merces, sed talio summa referre:

Et tu pacem, alii belligerentur, amas.

85.1b Egidio da Viterbo

Ante sacrosanctos cineres bona verba, viator,

dicito: Divinus hic iacet Aegidius.

Qui potuit lingua humanas inflectere mentes

et trahere haerentes fervidus ad se animos.

Quicquid pandit Arabs divinum, quicquid Erembus

dives Aramaeis occulit in tabulis,

explicuit populis et, si quid spiritus ultra

sentit, adhuc sanctum, quod meditetur, habet.

II. Quintus Ennius

Nemo me lacrimis decoret nec funera fletu

faxit. Cur? Volito vivus per ora virum.

83.4 Alberto Pio di Carpi*

Qui sic proscindas causa pietatis Erasmum,

te mihi religio est summa negare pium.

Hoc ego cur faciam? Cum nec pietatis Erasmus

laesus personam detrahat ipse tibi.

83.2 Alberto Pio di Carpi

Hoc decus Italiae tegitur Pius ille sepulchro

sollerti ingenio consilioque potens.

Nulli hominum vis dicendi, facundia maior,

ille sed et studiis auxit et arte magis.

Hunc reges, hunc pontifices sibi rebus agendis

optarant socium consiliisque ducem.

Felix, spem senii natum nisi flesset ademptum

et data in hostiles regna paterna manus.

I. Publius Vergilius Maro

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc

Parthenope. Cecini pascua rura duces.