Direkt zum Inhalt

Elegisches Distichon

83.1 Alberto Pio di Carpi

Insignes usu rerum studiisque Minervae

perpaucos aetas prisca recensque dedit.

In solem assuetus doctos versare libellos

cum prodit, lucem non tulit insolitam,

laudibus hunc omnes doctrinae et rebus agendis

conspexere domi conspicuumque foris.

Hunc Arar, hunc Rhenus toties, hunc accola magni

Eridani, hunc Tybris sensit et obstupuit.

Fortuna invidit raperisque, Alberte, tuorum

Italiaeque omnis cum gemitu et lacrimis.

81.2 Giovanni Manardi*

In fovea qui te periturum dixit, aruspex

non est mentitus: Coniugis illa fuit.

81.1 Giovanni Manardi

Dum, Manarde, vigil cum prole Coronidis esses,

vidisti vitam perpetuam esse tuam.

At dum formosa cum Pallade coniuge dormis,

sensisti mortem curvus adesse senex.

Hic nunc clare iaces et, quem Podalirion esse

vidimus, annosum sustulit ipsa Venus.

77.4 Baldassarre Castiglione*

Qui iacet hoc tumulo, magnorum munia divum

immo bis implevit sustinuitque trium:

Mars dextra, calamo Phoebus, Cyllenius arte,

ore Charis, Pallas mente, lepore Venus.

Sed quas exseruit hoc scilicet ordine dotes,

semper ut in laetam desineret Venerem.

Quae cum sit Phoebi nec ut olim Martis amica,

vel regat hic mundum vel magis ipsa Venus.

77.3 Baldassarre Castiglione

Horrida terribilis cum tractas arma, Maronis,

Castalione, tui carmine digna facis.

Idem cum molli vacuus requiescis in umbra

Castaliae, aeterno digna Marone canis.

77.2 Baldassarre Castiglione

Si truculenta ferox irrumpis in agmina, Marte

diceris invicto, Castalione, satus.

At molli cithara si condis amabile carmen,

Castalia natus diceris esse dea.

77.1 Baldassarre Castiglione

Castalioneum ad tumulum dum Hispania tota

convenit et sancto iusta parat cineri,

Scipiadum manes referunt dixisse: „Secundum

hic docta amisit Mantua Virgilium.

73.4 Andrea Matteo III Acquaviva*

Dum gravis incumbit saevos Aquivivus in hostes

vincendique aperit dextra animoque viam,

contigit interea lustrantem castra Gradivum,

arma ubi penderent – non sua – ferre pedem.

Solvit, pertentat: Vocis modulamine captus

perstitit invitam sollicitare chelyn,

at veritus Dominum mox hostibus adfore fusis.

„Ille quidem vincat, sed capiatur., ait,

„Quid, vesane, tibi pro talibus imprecer ausis,

ni citharam ut quantum classica semper ames?“

73.3 Andrea Matteo III Acquaviva

Non minus aeternum ex Aquivivo habet Hadria nomen,

nobilis immenso quam dedit ipsa mari.

Adde, freto suus est supero quod terminus – illi

nec limes, tellus ulla nec unda datur.

Nam Musis ubi honos Martique togaeque manebit

et lucebit ubi sol, Aquivivus erit.

73.2 Andrea Matteo III Acquaviva*

Maesta Butuntinae duxerunt otia nymphae

nec faunis solitos exhibuere choros,

scilicet optato quicquid sine principe cernunt,

ingratum est, tantus principis urget amor.

Nec satis est positis arcum sprevisse sagittis

questubus et totos continuasse dies,

ast etiam nostris faciunt convicia terris

et nos Sirenas Lotophagosque vocant.

Vera loquor, divae, veniam date vera loquenti:

Non amor hic certe, sed magis invidia est.