Direkt zum Inhalt

Hendekasyllabus (phaläkisch)

84.1 Ludovico Ariosto

Ludovici Ariosti humantur ossa

sub hoc marmore seu sub hac humo seu

sub quicquid voluit benignus heres

sive herede benignior comes seu

opportunius incidens viator.

Nam scire haud potuit futura, sed nec

tanti erat vacuum sibi cadaver,

ut urnam cuperet parare vivens.

Vivens ista tamen sibi paravit,

quae scribi voluit suo sepulchro,

olim si quod haberet is sepulchrum,

ne, cum spiritus exili peracto

praescripti spatio misellus artus,

quos aegre ante reliquerat, reposcet,

hac et hac cinerem hunc et hunc revellens,

dum noscat proprium, diu vagetur.

82.2 Camillo Querno (Archipoeta)*

Cum matrem Thymelen, patrem Bathyllum

per tot lustra tibi astruas, Camille,

argutis salibus facetiisque

et primo numeris in ungue natis

exercens decimi gulam Leonis

et summi titulum ferens poetae,

quid est, quod moriens supremo in actu

ferro visceribus dolenter haustis,

tamquam sis rigido Catone natus,

personam proicis vetasque plaudi?

82.1 Camillo Querno (Archipoeta)

Laurus, brassica, pampinus coronam

contextae simul, hinc pares in unam,

deflent interitum sui poetae.

Quin immo Archipoetae: Et hinc lagenae

scyphique et cyathi, amphorae urceique

queruntur lepidum suum patronum

pro dulci modo Cretico et Falerno

exhaurire acidas Stygis lacunas

et sales periisse Quernianos,

dum vitae sibi prodigus molestae

fodit viscera forfice.  O severum

nostri temporis Apulum Catonem! 

78.2 Andrea Navagero*

Quot bruma creat albicans pruinas,

quot tellus Zephyro soluta flores,

quot spicae Libycis calent in agris,

quot vindemia porrigit racemos,

quot vastis mare fluctuat procellis,

cum nascens pluvias reportat haedus,

quot Ceraunia frondibus teguntur,

quot caelum facibus micat serenum,

quot sunt millia multa basiorum,

quae sibi dari postulat Catullus,

quotque sunt atomi Lucretianae,

tot menses, bone Naugeri, tot annos

vivent aureoli tui libelli.

76.1 Marco Antonio Casanova

Comensis Casanova, dum priores

et duces canit et canit poetas

praecurtis epigrammatis, perennem

ac longam sibi gloriam paravit.

74.2 Pietro Gravina*

Cuius hic tumulum vides, viator,
vatis eximii, Petri Gravinae,
tu fortasse putas obisse totum
et vel esse nihil vel isse ad umbras.
Erras: Non obiit, sed usque vivit.
Nam cum, quae cecinit vel est locutus
vel misit tenerae preces puellae
vel scripsit lepidis iocos amicis
quaeque illa ingenii fuere multa,
nunc audis, legis, excipis tenesque:
Illum vivere quo negas colore?
Vivit: Teque magis, supine caudex,
cuius post cineres nihil manebit.

47.8 Giovanni Pontano*

Ab hoc si tumulo procul profani

arcerent oculos, manus pedesque

et solis aditum darent poetis:

Huc suo Lepidina cum Macrone

ductatum choreas novatum amores

et ad delicias novas veniret.

Baianae lepidae et leves puellae

hic potos calida senes lavarent.

Queis lusum ut facerent proterviorem,

cursarent pede brachiisque nudis,

proferrent niveas sinu papillas,

femur negligerent fluente veste,

darent basia pluribus figuris,

quam suis citrios colunt in hortis

tum pulchra Antiniana, tum Patulcis.

Sed quos aureola coma virentes

et gratos triplici colore fetus

hoc circum ordine ponerent sepulchrum.

Undas Eridanus suas rigandis,

ignes Uranie daret fovendis,

huius luminibus locus caleret,

illius lacrimis solum teperet.

Et haec omnia Gratiae probarent,

Musae percolerent, Amor Venusque.

Ab hoc si tumulo procul profani

arcerent oculos, manus pedesque

et solis aditum darent poetis.

Queis nunc, sancte senex, tuo in sepulchro

et nos perfruimur tuo in libello.

47.7 Giovanni Pontano

Qui vos, sidera clara citriosque

flores Hesperidum hortulis virentes,

versibus cecinit laboriosis:

Pontano date, sidera alma, lymphas.
Vos, horti, date serta, quae sepulchrum
ornent perpetuo cadente flore,
spargant perpetuo cadente rore.

47.6 Giovanni Pontano*

Scriptorum venerabilis magister,

Pontanus, cubat hic, viator. Illum

commentus bona verba forte adores.

Ne fac huic mala quin precare multa,

omnem ut surripuit poetices vim.

Nam dum tam bene scribit adque amussim

aequat omnia perpolitque ad unguem

quavis arte decoreque absolutus

saecli terriculum fuit sequentis,

nemo scribere ut audeat nepotum.

Quin pacem hinc bona quin precare libans

tus, costum, violas, crocum sepulchro.

Qui dum tam bene scribit adque amussim

aequat omnia perpolitque ad unguem,

quae obsoleverat, ars decorque recte

scribendi auspiciis renidet huius,

nostra aetas veteres ut aemulari

et possit simul et simul praeire.

33.2 Leon Battista Alberti*

Quisquis barbarus es rudisque Phoebi,

hoc saxum pedibus cave profanes,

quod sane eximium tegit Leonem

peius angue tuum genus perosum.

Nam Musis sacer est easque secum

vel hic in tumulo moratur oris

docti blanditiis vel ipse cum illis

indagat Clarios comes recessus.

Doctis multiiugam referre praedam

non raro unde solet: stupente Apelle

atque Vitruvio sagacitatem.

Sed quid te dubium morer? Leonem

Albertum satis hii loquuntur ungues.