Hexameter (daktylisch)
Occidit ut fato Medices Laurentius, ora
convertens in sollicitas Florentia Musas
dixit: „Abite, aliud vobis nunc quaerite tectum!“
Cui Musae: „Nos hospitium sane perdimus usquam
quaerendum. Sed tu Medice, Florentia, rapto
Nos erimus Musae. Tum, si quid nostra parente
ab Iove dat pietas sperare, videbimus ullo
tempore post heroa deorum in sede suprema
immortalem alti nutu Iovis astra regentem.“
Nil mortale umquam vita tibi contigit omni,
o patriae pater et decus immortale tuorum,
Laurenti, nisi cum te mors immitis ademit.
Non tamen ulla umquam viderunt tempora dignum
te magis et titulis et maiestate decoro,
cui magnus Cosmus avus et cui filius altum
maximus ille Leo princeps Romanus honorum
atque aeternarum laudum erexere theatrum.
Has tibi dat violas immortalesque amarantos
ingeniorum altrix et Martis alumna, Panormos,
non quia torpenti Musas excire veterno
aut regum immensas potuisti assumere curas,
verum quod Crassos inter ditesque Lucullos
integer, Antoni, voluisti vivere Codrus.
Seitennummerierung
- Seite 1
- Nächste Seite