Direkt zum Inhalt

Epode

126.1 Marcello Virgilio Adriani*

Et tibi Vergilium dederunt, Florentia, divi,

quo nomen instar Mantuae

nobile sustineas, illa aurea quatenus aetas

permittit isti ferreae.

117.2 Gregorios Tiphernas*

Gregorius toti quo sese proderet orbi,

pergit Strabonem vertere.

Cum quo nunc peragrat Latiali in veste togato,

quam latus ipsus orbis est:

Ingens quod merito pro parvo munus Apollo

tamen libenter contulit,

vel quod eum sciret longe gravioribus aptum

vel quod fidem cognosceret.

115.1 Bernardo Giustinian*

Quaerere debueras aliquem toto orbe Latino,

o imperatrix Hadriae,

qui, quae gessisti praeclara domique forisque

inde usque ab incunabulis,

ore animoque pari nullo corruptus amore

ad posteros transmitteret.

Quaesisti multis quadam praemortua seclis

iam parte nec repertus est.

Ergone desperas? Poteras, sed respice: Civis,

qui praestet hic, Bernardus est.

Quare age, grata, suo quantum Verona Catullo,

persolve, ni plus debeas.

113.1 Giorgio Valla*

Et tibi, Valla, tui stat opinio magna laboris,

futura semper posteris honestior.

Quid tum? Si pulchri curam speciemque negante

tum saeculo deesse Momus dixerit?

Et vivunt multi facie vel tubere turpes,

tamen Sibyllae quos statim haud censent libri

in mare portandos. Tibi stat tua fama, Georgi,

utcumque forsan altero pede claudicet.

112.1 Giacomo (Iacopo) Bracelli*

Asseris Alphonso meritos virtute triumphos,

opes, duces et oppida.

Asserit Alphonsus studii tibi praemia nomen

interque doctos nobile.

Adde quod, alterius quae est vita, est mutua: Neuter

cadente stabit altero.

Hoc reor esse, quod olim non insulsa vetustas

iunxit Camenas Gratiis.

103.2 Francesco Arsilli

Ergo videmus lumine hoc spirabili

cassum iacere te quoque,

ut plebe quivis unus e vili iacet,

Arsille, magno Apollini

novemque Musis care, sive poculis

praesentibus morbi graves

essent levandi sive dulci carmine

dicenda mater aurea

Cupidinum lususque furtorum leves.

O vota nostra inania!

Quid dura fati non potest necessitas?

I, da lyram mihi, puer,

manuque funde proniore Caecubum!

Nunc sunt Lyaei munera,

nunc plectra cordi, nunc iuvat lectissimo

cinxisse flore tempora!

Sicci, tenebris obsiti tristi in Styge

fortasse cras silebimus.

95.6 Desiderius Erasmus von Rotterdam*

Hoc quamquam tumulo mortale cadaver Erasmi,

Mors, claudis, id ferme est nihil.

Non huius virtus, spes, fama, scientia possunt

claudi. Quid, o Mors, hic habes?

79.2 Giovanni Maria Cattaneo*

Paene adiisti ingens famae, Catanaee, periclum,

sic insciis sodalibus

qui fato eriperis studiorum creditus illis

partu propinquo quaerere

secessum. Idque satis fuerat conquesta Minerva.

Quam sic Apollo reppulit:

„Haeccine“, signabatque libros, „monumenta vel omni

perenniora marmore?“

92.3 Agostino Nifo*

Apagete vos, philosophiam qui tetricam

putatis et boni indigam

leporis ebriae horridamque Cypridis.

Quid? Niphus an non melleus

perplexa suetus inter enthymemata

et syllogismos frigidos

narrare suaves atticasque fabulas

multumque risum spargere?

At quam venustum hoc, septuagenarium

quod undulatis passibus

et curioso flexuosoque capite

saltare coram cerneres,

modo Dorium, modo Phrygium vel Lydium,

amore saucium gravi?

Tractare sic philosophiam invisam arbitror

summi fuisse philosophi.

64.1 Antonio de Nebrija

Me putat aeternum saxo posuisse  sub imo
acerba Mors et fallitur.
Non ingrata etenim mea gens volitare per ora
dat et per oras omnium.
Haec mihi pro reduci studio Latiisque Camenis
certe tropaeum non minus,
quam tibi pro Mauris debet, Fernande, fugatis
et pro recepta Baetica.