Siccine plebeios inter, Francisce, iacebis,
tamquam haud sis alio dignior umbra loco?
Immo iaces alio. Nec enim pateretur Apollo,
cuius te vivum constat obisse vicem.
Unde vel Alcinoi te cultos credimus hortos
incolere Hesperidum flavicomumve nemus
vel certe Aonio memoras in vertice fastum,
nunc etiam dominae nequitiasque tuae.
Quae quia delectat graciles audire Camenas,
te socium Ascraei constituere chori.