Ludovici Ariosti humantur ossa
sub hoc marmore seu sub hac humo seu
sub quicquid voluit benignus heres
sive herede benignior comes seu
opportunius incidens viator.
Nam scire haud potuit futura, sed nec
tanti erat vacuum sibi cadaver,
ut urnam cuperet parare vivens.
Vivens ista tamen sibi paravit,
quae scribi voluit suo sepulchro,
olim si quod haberet is sepulchrum,
ne, cum spiritus exili peracto…