Hunc tumulum haud Charites servant, sed Erinnyes atrae,
non Musae, at sparsis anguibus Eumenides.
Colligit Alecto cineres miscetque aconito
grataque dat Stygio liba voranda cani.
Qui quod erat vivum comitatus, atrociter Orci
nunc quoque per cunctas raptat agitque vias
insultatque adeo et Furias, quia noverat omnes,
salutat, iniungit nomini quamque suo.
O miseras artes, quae solae ea…